logo
bannermaria

Historický schematizmus slov. farností


Citáty ku kňazovi:
Číslo záznamu : 7546
Meno kňaza : Zvoncsánszky Joannes.
Pcmeno kňaza : zvoncsanszkyjoannes1630
Názov knihy : Némethy, Ľ., Series parochiarum et parochorum archidioecesis Strigoniensis ab antiquissimis temporibus usque annum 1894, Ostrihom 1894.
Skratka knihy : nem1894
Strany : 1048-1049
Poradie : 211360
Citát : Zvoncsánszky Joannes.Fuit 1630. licentiatus in Felső-Thur, interfuit 4. et 5. Oct. ejusd. a. asservatae synodo Tirnaviensi. 1647. fuit licentiatus in Palásth. Nominatur in catalogo cleri jussu Georgio Lippay confecto. Notitiae causa subjungo formulam investiturae pro licentiatura acceptae: ....„Inducti necessitate ecclesiae et gravi sacerdotum penuria, nec non piorum hominum commendatione, dilectum nobis Joannem Zvoncsánszky in piis ac sacris libris et orationibus populo in possessione Felső-Thúr in cottu Hont. existentem, commorantem, praelegendis, per unius anni spacium licenciarisamus, hac adjecta conditione et obligatione sub fide Deo debita per idem Joannem ullo unquam sub praetextu ejusmodi Sacramentorum administrationi se inmisceat quia pro legitimo ministro unice sacerdotii ordinem requirunt; ut sunt: sacrae missae celebratio, confessionum audiendarum et absolutionis ministerium, ac extremae unctionis administratio et ne fines licentiae suae excedat, sed superiorum ordinationi se per omnia conformet. Quod ad baptismi administrationem attinet, si necessitate postulante eam exerceri oporteat, ut in absentia, vel longiori sacerdotis distantia, facere possit, concedimus, observatis iis, quae in casu necessitatis observari debebunt et omissis exorcismus, ac inunctionibus. Quae licentia, ita nihilominus conceditur, si vitam moresque suos, prout decet, non componeret, nec eam debito modo perageret, ipso facto cessari intelligatur. Harum Nostrarum vigore et testimonio mediante.“ etc.