logo
Dominikánsky knižný inštitút
bannermaria

Bibliografia niektorých kňazov


Výpis článku


Názov časopisu : Cyrill a Method
Autor : Jiří Haulik
Rok : 1856
Číslo : 30
Názov článku : Řeč
Text článku : Řeč
J. Em. nejdůst. p. kard. arcibiskupa záhřebskeho
Jiřího Haulika,
v závěrečném sedění biskupských konferenci ve Vídni
dne 17. Junia.1856. držaná.
(Dokončení.)

Non exiguum porro ex his nunc admodum terminatis consultationibus nostris emolumentum eo quoque dimanaturum sperare licet, quod, qui aut confictus summas inter potestates suborituros praesagiebant, immo tales reapse jam emersisse in publicis etiam pagellis affirmabant; aut de nescio quibus inter congregatos Praesules scissionibus somniabant; aut demum ingentes ex intolerabili, ut dicere amant, Sacerdotii Catholici fastu, insatiabili dominandi studio, potestatis ambitione suaque philacteria dilatandi pruritu, civili regimini molestias emersuras divinabant: vise consultationum nostrarum resultato, erroris convincendi sint; cum novo hoc experimento comprobatum sit: Ecclesiae Catholicae spiritum, spiritum esse pacis, spiritum concordiae, consensionis, modestiae, charitatis, qui proprius est veritatis character; non spiritum dissensionum, simultatum, secessionis in partes, arrogantiae, qui passim comes est erroris; agnoscant tandem oportet lmperia, quae sciant velintque reddere Deo, quae Dei sunt, nihil ab Ecclesia mali habere pertimescendum, sed potius hona cuncta expectanda. Ut jure hic cum Cicerone liceat exclamare: „O magnam vim veritatis ! quae contra hominum ingenia, calliditatem, solertiam, contraque fictas omnium insidias facile se per ipsam defendat."
Denique in iis ipsis, qui extus veritatem catholicam constituuntur, haec consultationum nostrarum resultata noVo subservire poterunt documento: Ecclesiam Catholicam, quae probe novit, nullam esse lucis cum tenebris conventionem, fidei deposito, suis concredito manibus, suisque principiis firmiter quidem insistere, nec cum quocunque erroris genere ad pactationes unquam descendere: sed in iis, quae essentiam doctrinae, constitutionisque suae non afficiunt, indulgentem esse, et ad quasvis aequitati consonas concessiones proclivem. Eandem porro nil quidem in desideriis suis habere antiquius, quam ut qui extra veritatis semitam constituuntur, ad maternum suum redeant sinum; nec ulla gravia reputare sacrificia, quae ad hunc conducere possint salutarem scopum: sed vero ad hunc nunquam violentis aut minus probandis uti velle mediis, ast iis tantum, quae a divino Magistro suo, Apostolisque sancta accepit haereditate: doctrina quippe, precibus, lacrymis. Dernum eam suis juribus, bonis artihus acquisitis, stricte quidem inhaerere, sed nec aliorum jura velle convellere; et suum cuique tribuere doctam, ah omni in ea involatione sedulo abstinere, immo cunctos sincera complecti charitate, probe memorem, omnes omnino homines pretioso esse redemptos sauguine Salvatoris, nec ullum dari mortalium genus, quod ab admirabili ista universalis dilectionis christianae lege sit exemptum. Caeterum haec non eo per me sensu dicta quisquam existimet, quasi his consultationibus nostris rem omnem confectam arbitrarer.
Grande adeo negotium, quale est hominum ad Deum, vitaeque innocentiam reductio, uno momento, quamcunque opportuno, aut uno ictu, quamcunque is felix aut efficax censeatur, perfici non potest. Difficilis id sane, ut ipsi apprime nostis Praesules venerandissimi, indaginis est, magnorum sudorum, irremissae contentionis opus. Innuere tantum, ac summatim nonnullis rationum momentis indicare volui, his nostris deliberationibus earumque resultatis non exiguum factum esse passum, ad rem religionis, publicaeque honestatis, ac probitatis vitae in Monarchia nostra melius constituendam. At vero videri potest iis praesertim, qui cuncta ad strictam logices regulam exigere solent, haec ab eo, quem in prolocutione mea prae oculis habere debeam scopo, agendarum quippe Eminentissimis Praesidibus nostris gratiarum, abludere, ac ad supervaca-neorum classem esse referenda. Quod etiamsi sic reapse foret, veniam me impetraturum aestimabam, si post exantlatos labores, per summa quasi capita memorem ea, quae refocillare tantisper possent fessas vires nostras, animumque, non levibus sollicitudinibus agitatum, dulci utiliter expleti temporis recordatione exhilarare.
Sed, me quidem judice, a praesuscepto sermonis mei scopo haec minime abludunt. Quo enim ampliores sunt fructus consultationum nostrarum: hoc verior pleniorque in eos dimanat laus, qui talibus praesidebant. Dignitas organici cujusque corporis in hujus praecipue caput redundat; hujus etenim passim impulsum membra sequuntur, et ab hoc imprimis prospera aut sinistra dependet caeterarum partium operatio. Quo itaque salubriores sunt consultationum nostrarum fructus: hoc majora Vobis Eminentissimi Domini competunt laudem praeconia, hoc ampliores gratiarum actiones.
Quamvis autem haec ad omnes Vos Eminenlissimi ac Reverendissimi Domini, qui praesidii in hoc Conventu nostro munere praeclare fungebamini, jure optimo referantur: tamen non possum a me impetrare, quin ad duos e medio Vestrum, illos quippe Eminentissimus, Reverendissimosque Antistites, qui plena fiducia, requisitaque instructi potentia a Sanctissimo Patre, Augustissimoque Imperatore, potiores in efficiendo Concordato coeperunt partes, separatim paucula dirigam verba.
Ac imprimis Te reverenter alloquor Eminentissime Pro-Nuncie Apostolice ! Quae, quantave sint merita tua, in conficienda faustissima ista Sedem inter Apostolicam, et sacram Augusti nostri Principis Majestatem locum sortita conventione ? nihil opus habeo demonstrare, cum ea toti nota sit Europae, cumque Venerabile hoc Episcoporum Corpus sua eatenus sensa, jam in auspiciis sui hujus congressus, palam ac coram manifestaverit. Id tantum dico, quod vix quisquam prudens poterit inficiari: in conficiendo grandi hoc, salubroso sane, nec pro Monarchia solum Austriaca, sed universa totius orbis Ecclesia Cath. momentosissimo opere, sapientiam, moderationem, facilitatem tuam, unum fuisse e praecipuis illis elementis, sine quihus tam ardua res felicem haud quaquam sortita fuisset exitum. Consultationibus quoque his nostris, delegata, quam adeo praeclare sustinuisti, anctoritate Apostolica, ostium aperuisti, eas jugiter attentione, benevolentia, consiliis tuis succolasti, finemque iis imponis hodierno die pari auctoritate, miraque, quam huic jungere nosti, suavitate. Sed et secus toto legationis, tuacque inter nos conversationis tempore, eam erga Clerum Imperii hujus, uec verbis tantum, sed factis quoque demonstrasti benignitatem, humanitatem, mansuetudinem, ut vix lacrymis temperare possimus, dum temporis momentum, quo eripi Te nobis necesse sit, e prepinquo instare cogitamus; Quas tibi, Eminentissime Cardinalis, Clerus Austriae pro his cunctis reddat gratias, non habet; agit tamen intimas, et pollicetur, interprete tenuitate mea, se, dum tui isthic perseveraverit memoria, perseverabit autem in aevum, habiturum immortales. Postrema nostra ad Te petitio est, ut haec Cleri Austriaci sensa pedibus inclines Sanctissimi Patris nostri, inhaesitanter asseverando, eundem Austriaci Imperii Clerum, intemeratae erga Sunm Sanctitatem adhaesionis, prompti obsequii, profundae venerationis sensibus sic esse animatum, ut primas in hoc affectet, secundis non acquiescat. Nunc demum pauca ex multis, quae promenda forent, ad te dirigo verba, Eminentissime Cardinalis Praesul Viennensis.
Nemo unus ignorat in conficiendo Concordato te amplissimas atque adeo praecipuas habuisse partes. Nemo anus ambigit, te ad grande hoc opus egregiis prorsus a divina providentia dotibus, atque praesidiis instructum accessisse. Nemo nescit, nisi actarum rerum penitus rudis sit, te septennii decursu, vere indefessis studiis, sudoribus, vigiliis, tantaque contentione buic amplissimo negotio incubuisse: ut mirum omnino videri debeat, vires mentis, corporisque tui tanto fuisse pares oneri perfcrendo. Exegisti vere opus aere perennius; quod, sicut Ecclesiae Catholicae, patriaeque ingens adferet emolumentum: sic nomini tuo gloriam indít immortalem, et nisi metuerem gravis accidere verecundiae tuae, illud magni cujuspiam vetustatis philosophi dictum, hoc loco tibi applicarem: „Talis est vir, ut nulla res tanta sit, ac tam difficilis, quam ille non et consilio regere, et integritate tueri, et virtute conficere possit." – Sed bis needum contentus, consultationibus quoque nostris pari solertia operam tuam commodasti, eas cum caeteris Eminentissimis Collegis tuis, jugiter moderando. Immo conelusis nostria in chartam conjiciendis, calamum manumque indefesso labore commodasti, eo quidem successu, ut navim, qua vehebamur, feliciter ad portum deduceres, sciti instar navarchi, cunctas evitando syrtes et scopulos, quibus suapte natura refertum fuit mare transnatandum. Sic inquam hoc in negotio versatus es, ut et jura, principiaque Ecclesiae manerent intacta, et sua constarent civili potestati dignitas, honor et auctoritas; ut porro ea negotiis et decisis forma inderetur, quae talia penes altum quoque Regimen nostrum reddere posset acceptabilia, ipsa denique styli dignitas ubique terrarum honori cederet venerabili corpori Episcopatus hujus Imperii. Secus etiam, hospitalilate tua praeclare de nobis meritus, tanta erga nos ferebaris liberalitate, ut paene residentialium aedium tuarum te abdicares proprietate, cuncta nobis patere volens conclavia, modo nequidquam nostrae deesset commoditati. Quae sane amplissima sunt tenerrimarum tibi a nobis agendarum gratiarum argumenta.
Sed haec hactenus: neque enim molestus accidere velim Vestrae Eminentissimi ac Reverendissimi viri modestiae, neque vestra, Venerabiles Praesules ultra modum abuti praesumo patientia. Concludo verba mea repetitione voti, quod nunc admodum ad Altissimi aram solenniter nuncupavimus; quodve singulis Vestrum praecordiis profunde insculptum esse plane mecum persuadeo. Voti inquam: ut Deus Optimus Maximus Summum Pontificem Nostrum, Pium Papam IX. quem Pastorem Ecclesiae suae praeese voluit, jugiter praestet incolumem, cunctorum coelestium et terrestrium benedictionum in eum effundat abundantiam; ut Augustissimum Imperatorem ac Regem nostrum Apostolicum Franciscum Josephum I. ab omnibus tueatur adversis, impleat anhela cordis ejus desideria, tribuatque ei longum ac felix imperium, cum vera pacis eeclesiasticae tranquillitate. Ut Pater idem coelestis Ecclesiam suam sanctam benigne regere ac gubernare, atque ab omnium hostium propitius tueri dignetur insidiis. Ut fidelibus, universoque christiano populo sinceram cum sna voluntate largiatur concordiam, concedatque elementissime, ut, quos divina tribuit participatione gaudere, humanis non sinat subjacere periculis. Ut denique omnes ecclesiasticos ordines, nosque ipsos, quos clementiae suae largitate coelestibus servire tribuit mysteriis, ad exequendum injuncti officii ministerium dignos jugiter praestet efficaci gratis sua: quo sancti sui nominis laudare potentiam, nostramque, et nostrae curae commissarum immortalium animarum salutem digne et fructuose operari valeamus, per Jesum Christum Dominum nostrum, cui laus et gloria in sempiterna saecula.