logo
Dominikánsky knižný inštitút
bannermaria

Bibliografia niektorých kňazov


Výpis článku


Názov časopisu : Cyrill a Method
Autor : Jiří Haulik
Rok : 1856
Číslo : 29
Názov článku : Řeč
Text článku : J. Em. nejdůst. p. kard. arcibiskupa záhřebskeho
Jiřího Haulika,
v závěrečném sedění biskupských konferenci ve Vídni
dne 17. Junia 1856. držaná.

Bimestralibus, et quod est amplius, deliberationibus nostris finem imponit hodiernus dies, qui felici omine anniversarius est laetissimi illius diei, quo decem ante annos, beatissimi Patris nostri, Pii Papae IX. ad summum Pontificatum sublimatio, urbi orbique solenni praeconio fuit annunciata. Puto me ex mente praesentium cunctorum venerabilium Antistitum acturum, si hac postrema conventuum nostrorum opportunitate Eminentissimis ac Reverendissimis Praesidibus nostris, paucis saltem, ac tenuibus quantumvis verbis, ea grati animi sensa exprompsero, quae cuncti persentiscimus in pectoribus nostris.
Vos sane Eminentissimi ac Reverendissimi Domini ! consultationes has nostras sublimi sapientia vestra moderati estis, rara eruditione vestra fomentastis, multifaria experientia succolastis, indefessa solertia sustentastis, benevolentia, humanitate et facililate vestra non modo animastis, sed et laetas praestitistis ac jucundas. Quo nomine gratias vobis agimus, quas animus capere potest amplissimas.
Profecto de saluberrimis consultationum nostrarum in Ecclesiam, ipsam adeo civilem rempublicam redundaturis fructibus, nemo, qui objectorum pertractatorum naturam, gravitatem, amplitudinem expenderit, potest ambigere. Etenim sicut ista duas inter summas potestates inita conventione, seu ut recepto vocabulo utar, Concordato, purissimum prosperitatis publicae semcn jactum esse boni omnes agnoscunt: sie dubium six cuiquam esse potest, his consultationibus agrum recipiendae salutari isti sementi destinatum, diligentius praeparatum, adcuratius subactum, zizaniis, quae pululationem ejus impedire, vel eam in ipso ortu suffocare potuissent, repurgatum, quaeve ad fovenda ejus incrementa pertinent, rite disposita esse; ut adeo, si divini roris accesserit infusio, quod a gratia ejus, qui dare potest incrementum, quive dives est in miserationibus, fiducialiter exspectamus, laetissimam ex ea praevidere liceat segetem proventuram, messem abundantissimam.
Nimirum, ut vel aliqua determinatius memorem, ex his consultationibus nostris, earumque resultatis, ubi publici juris reddita fuerint, perspicient omnes, qui veritatis percipiendae capaces sunt: Antistites Imperii Austriaci, inuudito adhucdum exemplo in unum. condunatos, vere catholico spiritu fuisse, esseque animatos: id vero est, perspicient eis imprimis cordi esse intemeratum custodire fidei depositum; tum vero eos tenera erga petram illam, cui Salvator suam superaedificare voluit Ecclesiam, ferri pietate, summaque erga eum, qui Cathedram huic petrae impositam actu dignissime tenet, Summum Pontificem, duci veneratione, promptissimo obsequii studio, sineerissima voluntate. Perspicient: Antistites Austriaci Imperii erga Augustom terrae Principem eo animari homagialis obsequii cultu, ea fidelitate et devotione, quam et datae ei a Deo potestatis sublimitas ae sanctimonia, et immortalis erga ipsum, quo Concordati auctorem, generosissimumque libertatis Ecclesiae adsertorem, gratitudinis ratio deposcit. Sed et perspicient e tenoribus et conclusis harum consultationum fideles populi, quos in via salutis dirigendos e summi Pastoris manibus recepimus: Antistites suos eo indefesso contendere studio, ut gravissimo suo Episcopali muneri, quo licet exactius respondeant, qua virentia pascua aeternarum veritatum demonstrando suae curae commissis, qua praeservando eos a venenatis aquarum scatnriginibus, qua custodiendo diurnis nooturnisque curis, ne cedant in direptionem bestiarum agri.
Perspicient inquam, et magis in dies convincentur, pastores suos jugiter sequi mansuetissimi sui principis, perditam ovem per praerupta montium perquirentis, amantissimeqae suis humeris imponentis, exemplum; qui nunquam severitate agendum sibi existiment, nisi ubi cuncta exhausta sint lenitatis tentamina, et ubi ipsa immortalium animarum salus imperiose acriora deposcat remedia. Perspiciet e resullatis harum pertractationum universus nobis subordinatus Clerus: Praesules suos nihil reliquisse intentati eorum, quae seu ad spiritualia, seu temporalia suorum in agro Dominico collaboratorum commoda possint conducere; et, sicut parte ab una eo sua intenderunt studia, ut omnes in snrtem Domini vocati hujus suae vocationis sublimitatem intus in praecordiis suis persentiscant, illique digne per omnia ambulent: sic parte ab altera, omnem adhibuisse operam, ut suus Sacerdotali Ordini constet honos, neque desint decenter agendae vitae subsidia iis, qui altari, sanctissimisque humani generis finibus inserviunt; et, si non cunctis, quae desideruri hac in parte poterant, satisfactum, si non omnibus omnium indigentiis uno quodammodo ictu subventum sit: id non defectui contentionis Praesulum, sed arduis rerum ac temporum adjunctis, quibus imperare non semper est positum vel iu summarum potestatum manibus, esse adscribendum.
Sed et multi eorum, qui ex Concordato, ejusque tenoribus variis agitabantur angoribus, et nescio quae libertati, ac juribus civium parari pericula aestimabant, si ad decursum consultationum nostrarum, earumque resultata animum absque partium studio adverterint, perspicient ut equidem firmissime mihi polliceor: metum suum omni fuisse fundamento destitutum. Videbunt quippe: e libertate Ecclesiae adeo nulla singularium civium aut quorumcunque statuum vel ordinum juribus parari pericula, ut potius maximum exinde his accrescat robur et firmamentum. Ecclesia namque sic tantum potest revelatas a Deo veritates in vitam moresque deducere mortalium, si data sibi a fidei authore potestate prompte uti queat, soluta cunctis, quae ejus activitatem intercipiant indaginibus.
Veritates inquam illas, quae, quia coelo delapsae sunt, omnem excludunt erroris suspicionem; quaeve cunctorum jurium, officiorum, ipsius adeo verae, homineque dignae libertatis inconcussam basim constituunt. Bismille paene annorum experientia evictum est: ubi hoc firmiter consistit fundamentum, illic salva esse singulorum jura, salvam proprietatem, salvam et privatam familiarium, et publicam totius status tranquillitatem prosperitatemque: ubi contra haec concussa est basis, ibi misere cuncta misceri, susdeque convelli, et frustra alibi efficax inquiri malis remedium, frustra pertentari, quamcunque speciosa videantur surrogata. (Dokončení.)